Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

De ordinando Abbate

Caput LXIV

[1] In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. [2] Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.

[3] Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis -- quod quidem absit -- consentientem personam pari consilio elegerit, [4] et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, [5] prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, [6] scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.

[7] Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis suae, [8] sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse. [9] Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, [10] et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur. [11] Oderit vitia, diligat fratres.

[12] In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas; [13] suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. [14] In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus, [15] et studeat plus amari quam timeri.

[16] Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit; [17] in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum sive secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, [18] cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.

[19] Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.

[20] Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet, [21] ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: [22] Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituit eum.

I N D E X


De Praeposito Monasterii

Caput LXV

[1] Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, [2] dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, [3] et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur.

[4] Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, [5] dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, [6] quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas.

[7] Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes, [8] ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, [9] et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. [10] Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores.

[11] Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui; [12] et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, [13] ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat.

[14] Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, [15] quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi praepositum.

[16] Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, [17] quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae.

[18] Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater; [19] si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis. [20] Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus est in loco eius surrogetur. [21] Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio pellatur. [22] Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.

I N D E X


De Ostiario Monasterii

Caput LXVI

[1] Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari.

[2] Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant. [3] Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat aut Benedic, [4] et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis.

[5] Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat.

[6] Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur, [7] ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus eorum.

[8] Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset.

I N D E X


De Fratribus in via directis

Caput LXVII

[1] Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent, [2] et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat.

[3] Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii [4] ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis.

[5] Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est. [6] Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat.

[7] Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.

I N D E X


Si Fratri impossibilia iniungantur

Caput LXVIII

[1] Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia iniunguntur, suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia. [2] Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest patienter et opportune suggerat, [3] non superbiendo aut resistendo vel contradicendo.

[4] Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perduraverit, sciat iunior ita sibi expedire, [5] et ex caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat.

I N D E X


Ut in Monasterio non praesumat alter alterum defendere

Caput LXIX

[1] Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, [2] etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur. [3] Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest.

[4] Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.

I N D E X


Ut non praesumat quisquam aliquem passim caedere aut excommunicare

Caput LXX

[1] Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; [2] atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. [3] Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. [4] Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit; [5] sed et hoc cum omni mensura et ratione.

[6] Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat, [7] quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

I N D E X


Ut obedientes sint sibi invicem Fratres

Caput LXXI

[1] Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, [2] scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum.

[3] Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, [4] de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. [5] Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.

[6] Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, [7] vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, [8] mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. [9] Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.

I N D E X


De Zelo bono, quem debent habere Monachi

Caput LXXII

[1] Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, [2] ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. [3] Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, [4] id est ut honore se invicem praeveniant, [5] infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, [6] oboedientiam sibi certatim impendant; [7] nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; [8] caritatem fraternitatis caste impendant, [9] amore Deum timeant, [10] abbatem suum sincera et humili caritate diligant, [11] Christo omnino nihil praeponant, [12] qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.

I N D E X


De eo quod non omnis observatio iustitiae in hac sit Regula constituta

Caput LXXIII

[1] Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere.

[2] Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis.

[3] Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi testamenti non est rectissima norma vitae humanae? [4] Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad creatorem nostrum? [5] Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et Regula sancti patris nostri Basilii, [6] quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta virtutum?

[7] Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis est.

[8] Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice, [9] et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies.

Amen.

I N D E X