Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

De artificibus Monasterii

Caput LVII

[1] Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. [2] Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, [3] hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat.

[4] Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. [5] Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, [6] hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur.

[7] In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, [8] sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, [9] ut in omnibus glorificetur Deus.

I N D E X


De disciplina suscipiendorum Fratrum

Caput LVIII

[1] Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus, [2] sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt. [3] Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, [4] adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus.

[5] Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant. [6] Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnino curiose intendat. [7] Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad opprobria.

[8] Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum. [9] Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem [10] et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede.

[11] Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia. [12] Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. [13] Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula.

[14] Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, [15] sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio, [16] nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere.

[17] Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, [18] coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridit.

[19] De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis. [20] Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat. [21] Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea. [22] Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes Gloria Patri.

[23] Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo, et iam ex illa die in congregatione reputetur.

[24] Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, [25] quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.

[26] Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et induatur rebus monasterii. [27] Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario conservanda, [28] ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio -- quod absit -- tunc exutus rebus monasterii proiciatur. [29] Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio reservetur.

I N D E X


De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur

Caput LIX

[1] Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus [2] et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant.

[3] De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; [4] vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, [5] faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. [6] Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit -- quod absit -- quod experimento didicimus.

[7] Similiter autem et pauperiores faciant. [8] Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.

I N D E X


De Sacerdotibus qui voluerint in Monasterio habitare

Caput LX

[1] Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. [2] Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, [3] nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti?

[4] Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; [5] sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det.

[6] Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, [7] illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.

[8] Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; [9] et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.

I N D E X


De Monachis peregrinis, qualiter suscipiantur

Caput LXI

[1] Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio [2] et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium, [3] sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit. [4] Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.

[5] Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci.

[6] Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, [7] verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur.

[8] Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, [9] verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, [10] et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur.

[11] Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. [12] Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam.

[13] Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, [14] quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

I N D E X


De Sacerdotibus Monasterii

Caput LXII

[1] Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi.

[2] Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam, [3] nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum.

[4] Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat.

[5] Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio, [6] praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint. [7] Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat.

[8] Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. [9] Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio. [10] Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio, [11] si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.

I N D E X


De ordine Congregationis

Caput LXIII

[1] Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit. [2] Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, [3] sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem.

[4] Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; [5] et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet, [6] quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt. [7] Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, [8] ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit, [9] pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata.

[10] Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. [11] In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, [12] sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia.

[13] Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; [14] ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.

[15] Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem petat. [16] Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, [17] ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes.

[18] Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. [19] Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant.

I N D E X

Capita insequentia