Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

De significanda hora Operis Dei

Caput XLVII

[1] Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur.

[2] Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant. [3] Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes; [4] quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.

I N D E X


De opera manuum cotidiano

Caput XLVIII

[1] Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.

[2] Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari:

[3] id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit; [4] ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent;

[5] post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet; [6] et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam. [7] Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur, non contristentur, [8] quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli. [9] Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.

[10] A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora secunda plena lectioni vacent; [11] hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur;

[12] facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. [13] Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.

[14] In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. [15] In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; [16] qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.

[17] Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, [18] et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit: [19] hic talis si -- quod absit -- repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; [20] si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. [21] Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus.

[22] Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt. [23] Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet. [24] Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur. [25] Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.

I N D E X


De Quadragesimae observatione

Caput XLIX

[1] Licet omni tempore vita monachi quadragesimae debet observationem habere, [2] tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, [3] et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. [4] Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus, orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus.

[5] Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, [6] ut unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, [7] id est subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet. [8] Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati suo suggerat, et cum eius fiat oratione et voluntate, [9] quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. [10] Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.

I N D E X


De Fratribus qui longe ab Oratorio laborant, aut in via sunt

Caput L

[1] Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora competenti ad oratorium -- [2] et abbas hoc perpendet, quia ita est-- [3] agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua.

[4] Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae constitutae, sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere.

I N D E X


De Fratribus qui non satis longe proficiscuntur

Caput LI

[1] Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si omnino rogetur a quovis, [2] nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur. [3] Quod si aliter fecerit, excommunicetur.

I N D E X


De Oratorio Monasterii

Caput LII

[1] Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur.

[2] Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, [3] ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate. [4] Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. [5] Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.

I N D E X


De hospitibus suscipiendis

Caput LIII

[1] Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui et suscepistis me; [2] et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis.

[3] Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis, [4] et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace.

[5] Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa, propter illusiones diabolicas. [6] In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus: [7] inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur.

[8] Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. [9] Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas.

[10] Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit violari; [11] fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur.

[12] Aquam in manibus abbas hospitibus det; [13] pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; [14] quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

[15] Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.

[16] Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur fratres. [17] In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant. [18] Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque murmuratione serviant, et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur in opera. [19] Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio, [20] ut quando indigent solacia accommodentur eis, et iterum quando vacant oboediant imperatis.

[21] Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor Dei possidet; [22] ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus et sapienter administretur.

[23] Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque colloquatur; [24] sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita benedictione pertranseat, dicens sibi non licere colloqui cum hospite.

I N D E X


Si debeat Monachus litteras vel eulogia suscipere

Caput LIV

[1] Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi invicem litteras, eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. [2] Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati.

[3] Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari, [4] et non contristetur frater cui forte directum fuerat, ut non detur occasio diabolo.

[5] Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat.

I N D E X


De Vestimentis et calceamentis Fratrum

Caput LV

[1] Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum temperiem dentur, [2] quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. [3] Haec ergo consideratio penes abbatem est. [4] Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam -- [5] cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam -- [6] et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas.

[7] De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit. [8] Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.

[9] Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. [10] Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res; [11] iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. [12] Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum. [13] Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae revertentes lota ibi restituant. [14] Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.

[15] Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale.

[16] Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur; [17] et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae subiaceat. [18] Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria, [19] id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio. [20] A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur singulis prout cuique opus erat. [21] Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem invidentium; [22] in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.

I N D E X


De mensa Abbatis

Caput LVI

[1] Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. [2] Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. [3] Seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.

I N D E X

Capita insequentia