Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

De hebdomadario Lectore

Caput XXXVIII

[1] Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur. [2] Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, [3] et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam; [4] et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.

[5] Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. [6] Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; [7] si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. [8] Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; [9] nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.

[10] Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere. [11] Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.

[12] Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.

I N D E X


De mensura ciborum

Caput XXXIX

[1] Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus, [2] ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur. [3] Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium.

[4] Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii et cenae: [5] quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis.

[6] Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, [7] remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, [8] quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, [9] sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra crapula.

[10] Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate. [11] Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.

I N D E X


De mensura potus

Caput XL

[1] Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; [2] et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur.

[3] Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. [4] Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.

[5] Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas.

[5] Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. [6] Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, [7] quia vinum apostatare facit etiam sapientes.

[8] Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. [9] Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.

I N D E X


Quibus horis oporteat reficere Fratres

Caput XLI

[1] A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent. [2] A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; [3] reliquis diebus ad sextam prandeant; [4] quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. [5] Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant.

[6] Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant.

[7] In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; [8] ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. [9] Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.

I N D E X


Ut post Completorium nemo loquatur

Caput XLII

[1] Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. [2] Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: [3] si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, [4] non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.

[5] Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. [6] Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, [7] omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, [8] omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.

[9] Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat -- [10] excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, [11] quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.

I N D E X


De iis, qui ad Opus Dei, vel ad mensam tarde occurrunt

Caput XLIII

[1] Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, [2] cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem. [3] Ergo nihil operi Dei praeponatur.

[4] Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, [5] sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, [6] usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat.

[7] Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; [8] nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; [9] sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.

[10] Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, [11] nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, [12] ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.

[13] Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, [14] qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; [15] si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, [16] sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem.

[17] Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur.

[18] Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere; [19] sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.

I N D E X


De iis qui excommunicantur, quomodo satisfaciant

Caput XLIV

[1] Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, [2] nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; [3] et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse.

[4] Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso,

[5] et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; [6] ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; [7] et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, [8] et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.

[9] Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; [10] hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.

I N D E X


De iis qui falluntur in Oratorio

Caput XLV

[1] Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori vindictae subiaceat, [2] quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit.

[3] Infantes autem pro tali culpa vapulent.

I N D E X


De iis qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt

Caput XLVI

[1] Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco, aliquid deliquerit, [2] aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi, [3] et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, [4] dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi.

[5] Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut spiritalibus senioribus patefaciat, [6] qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere et publicare.

I N D E X

Capita insequentia