Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

De iis, qui saepius correcti non emendantur

Caput XXVIII

[1] Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. [2] Quod si nec ita correxerit, aut forte-- quod absit-- in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: [3] si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, [4] et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam-- quod maius est-- suam et omnium fratrum pro eo orationem, [5] ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem.

[6] Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, [7] et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, [8] ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.

I N D E X


Si debeant iterum recipi fratres exeuntes de Monasterio

Caput XXIX

[1] Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, [2] et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas comprobetur. [3] Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.

I N D E X


De pueris minori aetate, qualiter corripiantur

Caput XXX

[1] Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. [2] Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores aetate, aut qui minus intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis, [3] hi tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus coerceantur, ut sanentur.

I N D E X


De Cellarario Monasterii

Caput XXXI

[1] Cellararius monasterii eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, [2] sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater. [3] Curam gerat de omnibus; [4] sine iussione abbatis nihil faciat.

[5] Quae iubentur custodiat; [6] fratres non contristet. [7] Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.

[8] Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit.

[9] Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est.

[10] Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. [11] Nihil ducat neglegendum. [12] Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis.

[13] Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, [14] ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum.

[15] Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat.

[16] Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis.

[17] Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum.

[18] Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt, [19] ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.

I N D E X


De ferramentis, vel rebus Monasterii

Caput XXXII

[1] Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, [2] et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. [3] Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.

[4] Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; [5] si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.

I N D E X


Si quid debeant Monachi proprium habere

Caput XXXIII

[1] Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, [2] ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, [3] neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, [4] quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate;

[5] omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. [6] Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat.

[7] Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; [8] si non emendaverit, correptioni subiaceat.

I N D E X


Si omnes debeant aequaliter necessaria accipere

Caput XXXIV

[1] Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. [2] Ubi non dicimus ut personarum-- quod absit-- acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; [3] ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, [4] qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; [5] et ita omnia membra erunt in pace. [6] Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; [7] quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.

I N D E X


De septimanariis coquinae

Caput XXXV

[1] Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, [2] quia exinde maior merces et caritas acquiritur.

[3] Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; [4] sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci. [5] Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur; [6] ceteri sibi sub caritate invicem serviant.

[7] Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. [8] Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. [9] Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. [10] Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; [11] qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.

[12] Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, [13] ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. [14] In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.

[15] Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari. [16] Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me; [17] quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, [18] et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur.

I N D E X


De infirmis Fratribus

Caput XXXVI

[1] Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, [2] quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me, [3] et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis.

[4] Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; [5] qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur.

[6] Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.

[7] Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus.

[8] Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur --sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. [9] Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.

[10] Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.

I N D E X


De senibus, vel infantibus

Caput XXXVII

[1] Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus, senum videlicet et infantum, tamen et regulae auctoritas eis prospiciat. [2] Consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis, [3] sed sit in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas.

I N D E X

Capita insequentia