Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

Quo ordine Psalmi dicendi sunt

Caput XVIII

[1] In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae.

[2] Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; [3] reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur.

[4] Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; [5] et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. [6] Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.

[7] Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur.

[8] Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria, [9] tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. [10] Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. [11] Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur.

[12] Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. [13] Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, [14] exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; [15] reliqui omnes in vespera dicendi sunt. [16] Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; [17] centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur.

[18] Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur.

[19] Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium.

[20] Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, [21] partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem. [22] Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, [23] dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. [24] Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, [25] dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.

I N D E X


De disciplina psallendi

Caput XIX

[1] Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, [2] maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. [3] Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, [4] et iterum: Psallite sapienter, [5] et: In conspectu angelorum psallam tibi. [6] Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, [7] et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.

I N D E X


De reverentia orationis

Caput XX

[1] Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, [2] quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. [3] Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus. [4] Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. [5] In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant.

I N D E X


De Decanis Monasterii

Caput XXI

[1] Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, [2] qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. [3] Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, [4] et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam.

[5] Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, [6] et alter in loco eius qui dignus est surrogetur.

I N D E X


Quomodo dormiant Monachi

Caput XXII

[1] Singuli per singula lecta dormiant.

[2] Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. [3] Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. [4] Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.

[5] Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; [6] et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. [7] Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. [8] Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.

I N D E X


De excommunicatione culparum

Caput XXIII

[1] Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, [2] hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis.

[3] Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. [4] Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; [5] sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.

I N D E X


Qualis debet esse modus excommunicationis

Caput XXIV

[1] Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; [2] qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.

[3] Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. [4] Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. [5] Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, [6] ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, [7] usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

I N D E X


De gravioribus culpis

Caput XXV

[1] Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. [2] Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. [3] Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis [4] traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. [5] Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; [6] nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.

I N D E X


De iis, qui sine iussione Abbatis iunguntur excommunicatis

Caput XXVI

[1] Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere, [2] similem sortiatur excommunicationis vindictam.

I N D E X


Qualiter debeat esse sollicitus Abbas circa excommunicatos

Caput XXVII

[1] Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. [2] Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, [3] qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, [4] sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus.

[5] Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. [6] Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; [7] et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. [8] Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; [9] cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.

I N D E X

Capita insequentia