Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

De Officiis divinis in noctibus

Caput VIII

[1] Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque in Pascha, iuxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, [2] ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant.

[3] Quod vero restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur.

[4] A Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.

I N D E X


Quot Psalmi dicendi sunt nocturnis horis

Caput IX

[1] Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. [2] Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria. [3] Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum. [4] Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas. [5] Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur: [6] duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat gloriam. [7] Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant, ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis.

[8] Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt.

[9] Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi. [10] Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison. [11] Et sic finiantur vigiliae nocturnae.

I N D E X


Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus

Caput X

[1] A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur, [2] excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius subsequatur. [3] Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.

I N D E X


Qualiter Dominicis diebus Vigiliae agantur

Caput XI

[1] Dominico die temperius surgatur ad vigilias. [2] In quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis. [3] Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant.

[4] Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonas sicut anteriores, et versu. [5] Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra. [6] Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum, quas instituerit abbas; quae cantica cum alleluia psallantur. [7] Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor lectiones de novo testamento, ordine quo supra.

[8] Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. [9] Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus omnibus. [10] Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant matutinos.

[11] Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur. [12] Nisi forte -- quod absit -- tardius surgant: aliquid de lectionibus breviandum est, aut responsoriis. [13] Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum.

I N D E X


Qualiter Matutinorum sollemnitas agatur

Caput XII

[1] In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus, sine antiphona, in directum. [2] Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia. [3] Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus. [4] Inde benedictiones et laudes, lectionem de Apocalypsis una ex corde, et responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et completum est.

I N D E X


Privatis diebus qualiter Matutini agantur

Caput XIII

[1] Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, [2] id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona dicatur. [3] Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: [4] secunda feria, quintum et tricesimum quintum; [5] tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; [6] quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; [7] quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; [8] sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum; [9] sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui dividatur in duas glorias. [10] Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia Romana dicantur. [11] Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda, responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et completum est.

[12] Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore, propter scandalorum spinas quae oriri solent, [13] ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. [14] Ceteris vero agendis, ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo.

I N D E X


In natalitiis Sanctorum qualiter Vigiliae agantur

Caput XIV

[1] In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut diximus dominico die agendum, ita agatur, [2] excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus autem suprascriptus teneatur.

I N D E X


Alleluia quibus temporibus dicatur

Caput XV

[1] A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. [2] A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. [3] Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. [4] Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.

I N D E X


Qualiter divina Opera per diem agantur

Caput XVI

[1] Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi. [2] Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, [3] quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. [4] Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. [5] Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei.

I N D E X


Quot Psalmi per easdem Horas dicendi sunt

Caput XVII

[1] Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus.

[2] Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, [3] hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. [4] Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie eleison et missas.

[5] Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et missas. [6] Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum psallantur.

[7] Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur. [8] Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae.

[9] Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. [10] Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant.

I N D E X

Capita insequentia