Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

Qualis debeat esse Abbas

Caput II

[1] Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. [2] Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, [3] dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.

[4] Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, [5] sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur, [6] memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio.

[7] Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. [8] Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, [9] pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino: iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me, [10] et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors.

[11] Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, [12] id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare. [13] Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, [14] ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, [15] et: Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti.

[16] Non ab eo persona in monasterio discernatur. [17] Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem. [18] Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa exsistat. [19] Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet. Sin alias, propria teneant loca, [20] quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum acceptio. [21] Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. [22] Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina.

[23] In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, [24] id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, [25] id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus.

[26] Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint oriri radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. [27] Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, [28] improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur, [29] et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte.

[30] Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. [31] Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; [32] et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat.

[33] Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, [34] sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. [35] Et ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis, [36] et iterum: Nihil deest timentibus eum.

[37] Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam, [38] et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae.

[39] Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, [40] et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus.

I N D E X


De adhibendis ad consilium fratribus

Caput III

[1] Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, [2] et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. [3] Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est.

[4] Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, [5] et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant. [6] Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere.

[7] In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam.

[8] Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, [9] neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere. [10] Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. [11] Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum.

[12] Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, [13] sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis.

I N D E X


Quae sunt instrumenta bonorum operum

Caput IV

[1] In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute;
[2] deinde proximum tamquam seipsum.
[3] Deinde non occidere,
[4] non adulterare,
[5] non facere furtum,
[6] non concupiscere,
[7] non falsum testimonium dicere,
[8] honorare omnes homines,
[9] et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat.
[10] Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum.
[11] Corpus castigare,
[12] delicias non amplecti,
[13] ieiunium amare.
[14] Pauperes recreare,
[15] nudum vestire,
[16] infirmum visitare,
[17] mortuum sepelire.
[18] In tribulatione subvenire,
[19] dolentem consolari.
[20] Saeculi actibus se facere alienum,
[21] nihil amori Christi praeponere.
[22] Iram non perficere,
[23] iracundiae tempus non reservare.
[24] Dolum in corde non tenere,
[25] pacem falsam non dare.
[26] Caritatem non derelinquere.
[27] Non iurare ne forte periuret,
[28] veritatem ex corde et ore proferre.
[29] Malum pro malo non reddere.
[30] Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre.
[31] Inimicos diligere.
[32] Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.
[33] Persecutionem pro iustitia sustinere.
[34] Non esse superbum,
[35] non vinolentum,
[36] non multum edacem,
[37] non somnulentum,
[38] non pigrum,
[39] non murmuriosum,
[40] non detractorem.
[41] Spem suam Deo committere.
[42] Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi;
[43] malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet.
[44] Diem iudicii timere,
[45] gehennam expavescere,
[46] vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare,
[47] mortem cotidie ante oculos suspectam habere.
[48] Actus vitae suae omni hora custodire,
[49] in omni loco Deum se respicere pro certo scire.
[50] Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori spiritali patefacere,
[51] os suum a malo vel pravo eloquio custodire,
[52] multum loqui non amare,
[53] verba vana aut risui apta non loqui,
[54] risum multum aut excussum non amare.
[55] Lectiones sanctas libenter audire,
[56] orationi frequenter incumbere,
[57] mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri,
[58] de ipsis malis de cetero emendare.
[59] Desideria carnis non efficere,
[60] voluntatem propriam odire,
[61] praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter-- quod absit-- agat, memores illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.
[62] Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur.
[63] Praecepta Dei factis cotidie adimplere,
[64] castitatem amare,
[65] nullum odire,
[66] zelum non habere,
[67] invidiam non exercere,
[68] contentionem non amare,
[69] elationem fugere.
[70] Et seniores venerare,
[71] iuniores diligere.
[72] In Christi amore pro inimicis orare;
[73] cum discordante ante solis occasum in pacem redire.
[74] Et de Dei misericordia numquam desperare.

[75] Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis. [76] Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit. [77] Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae praeparauit Deus his qui diligunt illum. [78] Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione.

I N D E X

Capita insequentia