Glossario

Home L'Architettura Cistercense Le Comunità Cistercensi Miniature, Gregoriano, Medicina L'Ordine Cistercense









Storia dell'Ordine
I Fondatori
La Regola di San Benedetto
La Spiritualità Cistercense

vedi anche:

Monastero di Casamari

Prologus

[1] Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple, [2] ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae desidiam recesseras. [3] Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus, oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis.

[4] In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas, [5] ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando de malis actibus nostris contristari. [6] Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet, [7] sed nec, ut metuendus dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam.

[8] Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente: Hora est iam nos de somno surgere, [9] et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens: [10] Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. [11] Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis. [12] Et quid dicit? Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos [13] Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant.

[14] Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum, iterum dicit: [15] Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos? [16] Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus: [17] Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. [18] Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras, et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce adsum. [19] Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres carissimi? [20] Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae.

[21] Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum evangelii pergamus itinera eius, ut mereamur eum qui nos vocavit in regnum suum videre.
[22] In cuius regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curritur, minime pervenitur. [23] Sed interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? [24] Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, [25] dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; [26] qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua; [27] qui non fecit proximo suo malum, qui opprobrium non accepit adversus proximum suum; [28] qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatos eius tenuit et allisit ad Christum; [29] qui, timentes Dominum, de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona non a se posse sed a Domino fieri existimantes, [30] operantem in se Dominum magnificant, illud cum propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; [31] sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit, dicens: Gratia Dei sum id quod sum; [32] et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. [33] Unde et Dominus in evangelio ait: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram; [34] venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit, quia fundata erat super petram. [35] Haec complens Dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere.

[36] Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur, [37] dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? [38] Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat.

[39] Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi eius, audivimus habitandi praeceptum, sed si compleamus habitatoris officium. [40] Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae militanda, [41] et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare. [42] Et si, fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire perpetuam, [43] dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, [44] currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat.

[45] Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii. [46] In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos speramus; [47] sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit, [48] non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio incipienda. [49] Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, [50] ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes. Amen.

I N D E X


De generibus Monachorum

Caput I

[1] Monachorum quattuor esse genera manifestum est.

[2] Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula vel abbate.

[3] Deinde secundum genus est anachoritarum, id est eremitarum, horum qui non conversationis fervore novicio, sed monasterii probatione diuturna, [4] qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare, [5] et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, pugnare sufficiunt.

[6] Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura molliti, [7] adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. [8] Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluntas, [9] cum quicquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere.

[10] Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, [11] semper vagi et numquam stabiles, et propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis. [12] De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere quam loqui. [13] His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adiuvante Domino, veniamus.

I N D E X

Capita insequentia